Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum CXXI

DE MOLINARIO

Item statutum, et ordinatum est, quod molinarius teneatur, et debeat tenere, et mantenere molendinum bene consolarum, et molere granum, et omnes blavas cuicunque personae bene (1) convenienter, et tenere locum suum cuilibet personae in dicto molendino ipse molinarius, nec euis farinotus sacchum neque sacchettum pro farina sive grano, nec (2) aliquod ...(3) porcos neque capsiam seu archam teneat.

Item, quod non faciat furtum in dicto molendino (4), ispe molinarius teneature ipsam emendare domino cuius erit, et praedicti autem dictus molinarius, et dictus farinotus iurare debeant ad Sancta Dei Evangelia corporaliter tactis scripturis omni anno in festo Sancti Laurentij, vel quotiens renovabuntur ambo, vel unus ipsorum attendere, et observare, et non in aliquo contrafacere, vel venire.

1) Nella stampa manca "bene".

2) Nella stampa è scritto "vel".

3) Parola illeggibile.