Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum CXXII

DE MACELLATORIBUS

Item statutum, et ordinatum est, quod si aliqua persona quae (1) voluerit facere carnes ad macellum in Cario antequam ipsas faciat teneatur, et debeat iurare ad S.Dei Evangelia corporaliter in praesentia Vicecomitis Carij, et iuratorum Cmmunis Carij facere carnes bene, et sufficienter ter in hebdomada scilicet (2) in die Dominico, die Martis, et die Iovis sub pena f.X. pro omnibus ipsorum, quibus (3) contrafactum fuerit, et ipsas dare pretio quo aestimatae fuerint per dictos iuratores Carij quolibet tempore anni sub pena iuramenti, et postquam quartum fuerit incisum teneatur, et debeat dare cuilibet percipere (4) volenti libram unam ipsarum carnium incipiendo in capite carnis sub eodem banno.

Item, quod non debeat vendere carnes nisi pro talibus quales essent sub pena f.LX. et quod ipsas non debeat inflare cum ore.

Item, quod non possint, nec debeant vendere ad suum macellum aliquas carnes nisi illas quas interfecerint ex sua persona propria sine praecepto iuratorum, et licentia praedicta omnia teneatur observare sub pena f.LX. quod iuramentum teneatur facere omni anno in festo ramis palmatum in praesentia dicti Vicecomitis (5), et iuratorum.

1) Nella stampa manca "quae".

2) Nella stampa è scritto "saltim".

3) Nella stampa è scritto "qua".

4) Nella stampa è scritto "personae".

5) Nella stampa è scritto "videlicet".