Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum CXXIII

DE QUIBUSDAM INSTRUMENTIS EXECUTIONI MANDANDIS

Item statutum et ordinatum est, quod si quis de Cario produxerit in iure et coram Domino, vel Vicecomite, vel Rectore Carij contra aliquem aliquod instrumentum mutui, commoditati, depositi, sive societatis aut dotis, vel aliquam condemnationem ipsa condemnatio, et ipsum instrumentum elapso termino condemnationis, sive instrumenti incontinenti mandetur executioni, salvo quod si ille contra quem praedicta, sive praedictum probaverit condemnationem, sive instrumentum esse falsam, falsum, sive solutam, vel solutum, habeat termino XV dierum, et si non probaverit reus incontinenti mandetur executionis, et praesens capitulum habeat locum tam ad presentia, quam ad futura.