Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum CXXIV

DE MACELLARIO HABENDO IN CARIO

Item, quod praedictus Vicecomes teneatur, et debeat omni anno in Dominica passionis praeconizari facere per Burgum Carij, quod si aliqua persona voluerit facere carnes in Cario, quod se coram ipso Vicecomite Carij debeat praesentare usque ad festum ramis palmarum, et iurasse ea quae supra continetur, et ille, vel illis qui se infra dictum terminum praesentabuntur et iurabunt dentur ad faciendum carnes per totum annum sequentem scilicet tali modo, quod aliqua persona exceptis illis qui iuraverunt non possit nec debeat facere carnes sub pena, et banno pro quolibet et qualibet vice quo et qua contrafactum fuerit f.LX.