Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum CXXVII

DE INCISORIBUS FODRI

Item statutum et ordinatum est, quod incisores fodri, et notarius qui scripserit anno quo electi fuerint non possit neque debeat sibi diminuere fodrum nisi vendidissent de bonis suis anno proxime praeterito, et si contrafacerit solvat bannum f.LX. et dicti incisores debeant elligere notarium quem voluerint de Cario ad suam voluntatem.