Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum CXXVIII

DE NON IMPONENDO TALEAS, NEC VENDENDO, ALIENANDO, DONANDO VEL OBLIGANDO RES COMMUNI NISI PER FORMAM STATUTI

Item statutum et ordinatum est, quod aliqua collecta, sive talea non possit, vel debeat imponi hominibus, sive universitati Carij, nec aliqua donatio, venditio, alienatio, vel obligatio possit fieri de rebus aliquibus mobilibus, et immobilibus Communis, et universitatis Carij nisi imponatur et fiat ad minus per duas partes hominum, et universitatis dicti Communis congregatorum in simul ita et taliter, quod praeposta, quae proponetur occasione alicuius collectae sive taleae, aut venditionis, donationis, alienationis, et obligationis cuiuscumque non possit definiri, nec determinari sic unitim (1) ad vocem, sed ponatur ad partitum fabarum nigrarum et albanum et maior pars obtineat in proposta et super praedicto capitulo et ordinatione iurare debeant et teneantur omni anno in festo Sancti Laurentij iuratores, et consiliarij Communis Carij de observando praedicta et non contraveniendo.

1) Nella stampa è scritto "sine vinti".