Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum CXXXII

DE NON FACIENDO RONCHUM IN BOSCO COMMUNIS

Item statutum et ordinatum est, quod nulla persona possit, nec debeat facere ronchum aliquem in (1) bosco Communis Carij nec etiam fornellatam aliquam subtus castaneas nisi essent inserumina sub pena et banno pro qualibet vice f.LX.

1) Nella stampa c'è "toto".