Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum CXXXV

DE ANIMALIBUS MORTUIS SEPELIENDIS

Item statutum, et ordinatum est, quod si aliqua bestia, vel animal mortua fuerit modo aliquo in posse Carij, quae comedi non deberet ab homine, dominus cuius erit teneatur, et debeat ipsam sepelire sub pena f.X.