Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum CXXXVI

DE NON FACIENDO DAMNUM IN ALIENIS POSSESSIONIBUS CUM BESTIIS, NEC COLLIGENDO (1) HERBAM

Item statutum, et ordinatum est, quod quoddam ordinamentum factum quod nulla bestia possit, vel debeat pascere (2) super alienum, sed super suum (3) in omnibus mensarijs (4) Carij, de quo ordinamento patet publico ...tro (5) scripto manu Alberti de Ecclesia notarij anno MCCCVII indictione XV die X Iulij attendatur et observetur perpetuo in quolibet capitulo dicti ....menti, ita , et talius, quod quolibet bestia grossa inventa in alieno prato secato, in aliena cultura, in alieno horto, vel plaza, sit ad bannum f.I. de die et totidem pro emenda, et de nocte f.II. et totidem pro emenda, et qui studiose custodierit duplicatur banno et emenda.

1) Nella stampa è scritto "colligere".

2) Nella stampa è scritto "pascare".

3) Nella stampa è scritto "suo".

4) Nella stampa è scritto "mensuris".

5) Parola illeggibile.