Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum CXXXVII

DE PORTANTIBUS HERBAM IN BURGHUM, ET EXTRA BURGHUM

Item, si qua persona deportaverit herbam in burghum, et extra burghum teneatur, et debeat ostendere unde apportaverit, si fuerit requisito ab aliquo et si non poterit ostendere solvat bannum f.V. et quilibet possit de praedictis esse accusator, et habeat tertiam partem banni.