Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum CXXXVIII

DE SOLVENDO DE LEGNAMINE QUOD PORTATUR EXTRA CARIUM

Item statutum, et ordinatum est, quod ex qualibet rota carusiae, quae vendetur in Cario alicui extranei, vel portabitur extra posse Carij teneatur, et debeat solvere Communi den.IV. et si fuerit rota recazata den.II. et si quis de Cario portaverit extra de Cario solvat totidem.Item ex quolibet reversatore den.III.Item ex quolibet aratro den.II.Item ex quolibet timono den.I.Item ex quolibet pertica aratri et reversatoris den.I.Item ex quolibet traxia, et ex quolibet bono den.IV.Item ex quolibet irculo de tina staretia den.I.Item ex quolibet stare ligni den.II. et ex mina den.I. et ex quartario obolum sinum.Item ex qualibet XII assellarum pectinorum den.I.