Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum CXXXIX

QUOD HOMINES DE CARIJ POSSINT FACERE CONSILIUM *

Item statutum et ordinatum est, quod Commune, universitas Carij, ac etiam Consules, et Consiliarij dicti loci possint, et voleant quandocumque, et quotienscumque voluerint facere consilium ad eorum ecclesiam, vel alibi, requisito prius Dominos, vel Vicario, sive Vicecomite, vel Rectore qui pro tempore esset in Cario, aut uno ipsorum si in dicto consilio esse voluerit, et si esse noluerit non obstante eius absentia, et consensu possit dicto Commune, et universitas, Consules, et Consiliarij dicti loci consilium facere congregare ad sonum campane, et voce praeconia, vel uno ipsorum.