Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum CXL

DE GALLINIS (1)

Item statutum et ordinatum est, quod qualibet persona voleat et possit plantare, et allevare quamcumque arborem cuiuscumque cnditionis existat in tota riparia Burmide in rectitudine suae possessionis et si quis inciderit, sclavaverit (2), succiderit, bricaverit (3), vel alio modo vastaverit solvat bannum pro qualibet vice et arbore f.I. et totidem pro emenda et tantum plus, quantum esset damnum, et si ex ipsis inciderit aliquam ferlam solvat den.VI. et totidem pro emenda, et tantum plus quantum esset damnum, et emenda sit illus qui plantaverit, vel allevaverit.

1) Il testo di questo capitolo è presente nella stampa sotto il titolo "De plantando arbores in Riparia".