Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum CXLII

DE DAMNO DATO IN HORTIS, CANEPALIBUS (1)

Item statutum, et ordinatum est, quod si qua persona habuerit hortum sive canepale (2), vel vinae in guado, quod ipsum teneatur, et debeat tenere clausum, et clausam bene, et convenienter, et si non fuerit clausum, vel clausa, et aliqua bestia intraverit non solvat bannum, sive emendam salvo quod si studiose custodire, solvat bannum f.X. pro quolibet et qualibet vice de die, et de nocte f.XX. scilicet in vinea à calendis Martij usquequo erit vindemiata, et postquam fuerit vindemiata f.II de die, et de nocte f.V. Bestia minuta den.VI. si non fuerit vindemiata, et si fuerit den.III et totidem pro emenda.

1) Nella stampa c'è "et vineis existentibus super guado".

2) Nella stampa è scritto "canale".