Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum CXLIII

DE CONSENTIENDO UNUS ALTERI DE REBUS EMENTIUM

Item statutum, et ordinatum est, quod si qua persona emerit ab uno stare unum grani, sinc blave, et marzanchi, et ab una gallina, autera ochono, piscibus, perdicibus, et volatiriis, pomis, et quibuscumque fructibus supra solummodo uno lepore, et aliqua alia persona ibi petens fuerit et voluerit habere hinc medietatem, teneatur semper ei dare pro pretio quo emerit, et si fuerunt tres, quatuor et sic de singulis teneatur eis dare ut supra si res fuerit divisibilis sub pena f.I. si res valuerit f.I. infra, et supra f.V. pro qualibet vice, qua fuerit denunciata Domino, sive Vicecomiti, vel Rectori.