Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum CXLIV

DE VOLENTIBUS DUCERE AQUAM SUPER ALIENUM

Item si quis habuerit pratum, vel facere voluerit in massarijs (1) Carij, et guado, et voluerit ducere aquam ad dictum pratum, vel ad aliquem aliud locus, et non possit ducere nisi per terras suorum consortorum praedictorum dando, et solvendo dicto suo consorti, sive consortibus id , quod fuerit aestimatum per aestimatores Communis, videlicet denariate unius tres, et de guado den. unum pro denariata una.

1) Nella stampa è scritto "mensuris".