Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

FINIS

In nomine Domini. Amen. Anno (1) MCCCLIII. Indictione VI die X Martij.

Magicus et Potens Vir Dominus Jacobus de Scarampis suo proprio nomine et nomine Dominus Ioannis (2) fratris suis condominorum Carij exissens in ecclesia Sancti Laurenti dicti loci, ubi aderant plus quam duae partes capitum domorum universitatis dicti loci, ibidem congregatione voce preconis, et sono campane, ut moris est de mandato mei Ioannis Batti Vicecomitis Carij, pro dictis dominus certis de causis, et maxime super irritatione, annullatione, cassatione, et abolitione, ac etiam confirmatione capitulorum et ordinamentorum suprascriptorum, consideramus et advertens aliqua capitula, seu ordinamenta, vel statuta ex suprascriptis esse contra divinum honorem suum, et in detrimento nimium iurisdictionis meri, et misti imperij ipsorum dominorum, et damnum universitatis hominum, et propriam (3) ipsius universitatis ex eo, quod propter penas parvas de facili se promovent ad delinquendo, et alijs diversis causis cassavit, irritavit, et nullus voluit hac tenus esse momenti et pro cassis, et irritis haberi voluit suprascripta capitula, scilicet primum, secundum, III, IIII, V, VI, VII, VIII, VIIII, X, XI, XII, XIII, XIIII, XV, XVI, XVII, XVIII, XVIIII, XLVIIII, LIII, LXXIX, LXXXIII, LXXXVIIII, CV, CX, CXIII, CXIIII, CXV, CXXXIII, CXL, CXLI.Sic et taliter ut deiettero nullam habeant firmitatem. Approbans, et confirmans omnia alia singula suprascripta capitula, ordinamenta, et statuta non cassa, et abolita usque ad beneficium praedictorum.

Dominorum haeredum heorum non ultra.

FINIS

1) Nella stampa c'è "Domini".

2) Nella stampa è scritto "Iohanoni".

3) Nella stampa è scritto "personarum".